- XERA
- I.XERAGraecis hodiernis rupes est seu scopulus, item sabulum sub aqua, uti Nisaki seu Nisopolo, parvam Insulam seu nesida appellaut, Iac.Sponius, Itiner. part. 1. p. 151. Ex ξέρον, pro. ξηρόν, de quo vide Salmas. Not. ad Balistam Pollionis, in XXX. Tyrannis, c. 17. et ad Severum Spartiani, c. 18. ESt autem ξηρὸς, proprie siccus: hinc solus, ut ξηρὸς ἄρτος, solus panis, sicut sicca vehicula, apud Capitolin. in Maximinis, c. 13. ξηρὰ ἔπη sola et mera carmina; qua de re vide Notas Salmasii ad Capitol, et Suicerum, Thesaurô Eccl. voce Ξηρὸς, ubi κατα ξηροῦ τὰς λέξεις ἐκλαμβάνειν, apud Athanasium, de communi Ess. trium Personar. Tom. l. p. 235. ad Matth. c. 12. v. 31. exponit, nudae literae adhaerere. Porro, homo tenax propositi et cedere nescius; apud Diogenianum, qua de notione, vide eundem Salmas. Not ad Alexandrum Seu. Lampridii, c. 59. ut et supra, vocibus Assa vox, item Retorridus, et Siccus.II.XERAoppid. Guatimalae; vulgo Xerez. Versus oram maris Pacifici, 90. mill. pass. a Legione, urbe Nicaraguae in Occasum, Guatimalam versus 250. sub Hispan.III.XERAurbs iuxta Herculis columnas, Steph.Alii legunt Xerea. Hinc nomen gentis Xeraeus, hodie Xerez de la Frontera. Urbs Hispaniae Baeticae, in Vandalitia, prope ostia fluv. Guadalete, 2. leuc. a Mesthaei portu, in Boream, uti 6. a Gadibus Hispalim versus, prope sinum Gaditan. Allis Caesariana et Asta Regia. Vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.